CAPSA

CAPSA
I.
CAPSA
Libyae interioris urbs. Ratio nominis non est obscura (ait vir magnus l. 1. Chanaan, c. 24.) Ebraeis enim Caphas est συσφίγγειν comprimere et constringere. Hinc merito Capsa dicitur, quam undiquaque premebant vastissimae solitudines. Florus, l. 3. c. 1. Capsam in media Africâ sitam, anguibus, arenisque vallatam. Sallustius Bell. Fugurt. c. 89. de Capsensibus, Muniti adversus hostes, non moenibus modo et armis, atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
II.
CAPSA
memoratur Iuvenali, Sat. 10. v. 114.
Eloquium, aut famam Demosthenis, aut Ciceronis,
Incipit optare, et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc unô partam colit asse Minervam,
Quem sequitur custos, angustae vernula eapsae.
Ubi ex veteri Grammatico discimus, designari puerum adhuc discentem, quem arcula sequatur, in qua reponantur codices. Capsas autem et armaria librorum recensuit, et Iul. Paulus, l. 3. Sent. tit. 8. Et hae pueriles capsae minusculae videntur fuisse, utpote ad gestandum habiles, ideoque angustas vocavit Poeta, ad earum discrimen, quae maiores erant et statariae, quarum videtur meminisse modo dictus Paulus. Vide quoque infra voce Zaberna, it. Zotheca. Hinc Capsarius, quem Paedagogo adiungit Pignorius, ex auctoritate Ulpiani, leg. 13. ff. de manum. vind. Si Collactaneus, si Educator, si Paedagogus ipsius: si Nutrix vel filius filiave alterius eovum, vel Alumus, vel Capsarius, etc. Sed et Capsarii dicebautur, qui in balneis vestimenta accipiebantur custodienda, quod ea capsis includerent, nomen sortiti. Hi ad fores stare solebant, ut Epiphanius docet, cum de Adamitarum moribus pessimis agens, illos inter coetera etiam nudis corporibus conventus habuisse in hypocaustis, refert, et ad fores adstitisse ipsis quosdam Capsariorum instar, qui eorum vestimenta susciperent et custodirent. Etiam illi Capsarii
Romanis nuncupati, qui capsae nummariae apud Argentarios et Nummularios, fuêre praepositi: et Capsarii, capsarum opifices; quibus aliquam vacationem munerum graviorum conditio tribuit; ut sunt Mensores, Optiones, Valetudinarii Medici, Capsarii artifices et qui fossam faciunt, etc. Vide Laur. Pignorium de Servis et Tit. Popmam deoperis Servorum: quorum ille, an Capsarit balneares servi, an liberi, fuerint, in ambiguo reliquit: de Capsulis vero e corio confectis Legisque quibusdam titulis inscriptis, quas precaturi olim Iudaei, Pharisaei inprimis fronti vel brachiis praecingebant; aedium insuper postibus, tamquam precamina et amulera, averruncandis malis Spiritibus, affigebant, more apud hodiernos Iudaeos etiamnum ex parte retentô, infra ubi de Phylacterus et Veterum Vestibus. In Ecclesia Romana Capsae, in quibus reliquiae Sanctorum, memorantur Gunthero Ligurini, l. 3.
------ ------ ------ Capsasque piorum
Custodes cinerum, praelatô ture vaporum.
Quarum benedictiones habentur in Ordine Roman. Unde Capsarium, catum theca, in Testamento Perpetui Episcopi Turonensis. Sed et Capsellae et Capsulae, eâdem notione occurrunt, apud Adrevaldum de Miracul. S. Benedicti c. 7. In Statutis antiquis Cartusiensibus, Capsula memoratur, in qua asservatur hostia consecrata, ut vocant, reservanda ad infirmos, etc. Apud Gregorium Turonens. de Vitis Patrum, c. 7. Capsa pars est casulae: Capsa huius indumenti (casulae) ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri, quae per Paschalia sesta Sacerdotum humeris imponuntur. Quam paulo post Cucullum vocat, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Sed et Parisiis Capsa, Gall. Capse, in Sorbona, vocatur pyxidicula ex cupro aut stanno, in quo suffragia Doctores reponunt, cum aliquis post examen pro Licentia subitum vel admittendus vel reiciendus venit, etc. Coeterum, Fagum, quamquam fragilem et teneram, sectilibus laminis in tenui flexilem, capsisque ac scriniis solam utilem esse, docet Plin. l. 16. c. 43. De capsulis Sinensibus aliquid infra in Cie.
III.
CAPSA
urbs Chalcidicae regionis iuxta Pellenen, Thermae Sinui vicina. Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • capsă — CÁPSĂ, capse, s.f. 1. Dispozitiv de metal utilizat la legarea unor hârtii, la consolidarea unei butoniere, la încheierea unor obiecte de îmbrăcăminte etc.; buton (2). 2. Mic căpăcel sau tub metalic umplut cu o materie explozivă, folosit la armele …   Dicționar Român

  • capsa — CAPSÁ, capsez, vb. I. tranz. 1. A prinde ceva cu ajutorul unor capse. 2. A echipa, a prevedea cu o capsă. – Din capsă. Trimis de valeriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  capsá vb., ind. prez. 1 sg. capséz, 3 sg. şi …   Dicționar Român

  • capsa — ⇒CAPSA, CAPSE, subst. fém. A. Boîte de bois, d ivoire ou de métal dans laquelle les Romains mettaient différents objets (manuscrits, parfums, objets de toilette, etc.) : • Le temple est ici un coffre, une capsa contenant l image de la divinité… …   Encyclopédie Universelle

  • Capsa — • Titular see of North Africa Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Capsa     Capsa     † Catholi …   Catholic encyclopedia

  • Capsa — may refer to:* Capsa (card game), a card game formed in Indonesia that derived from Poker but has a different gameplay * Casa Capşa, a restaurant and hotel in Bucharest, Romania * Capsa, a Roman Catholic titular see …   Wikipedia

  • Capsa — ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Es geht zurück auf einen früheren Bischofssitz in der antiken Stadt Capsa (heute Gafsa), die sich in der römischen Provinz Byzacena im heutigen Tunesien befindet. Titularbischöfe von Capsa Nr …   Deutsch Wikipedia

  • Capsa [1] — Capsa (a. Geogr.), Stadt in Byzazene (Afrika), an einer wasserreichen u. fruchtbaren Stelle mitten in der Wüste gelegen; sie sollte von dem libyschen Hercules angelegt worden sein, diente später, als fester Ort, dem König Jugurtha zur… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Capsa [2] — Capsa (lat.), 1) Behältniß, Kasten, Kiste; 2) Behältniß zur Aufbewahrung von Reliquien. Daher Capsarius, 1) Sklav, welcher Söhne seines Herrn in die Schule begleitete u. ihnen die Büchermappe trug; 2) Sklav, welcher die Kleider der Badenden… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Capsa [3] — Capsa, so v.w. Kapselmuschel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • capsa — (izg. kȁpsa) ž DEFINICIJA 1. vrsta relikvijarija 2. reg. lijes, mrtvački sanduk 3. dio koji se preklapa i na kaputu zatvara (pokriva) džep; klapna ETIMOLOGIJA lat.: kutija, ormar ob. za knjige …   Hrvatski jezični portal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”